

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 26: Versus 65
Scidit vestimenta.Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiae (quae vestis Dei dicitur) usque in finem saeculi indirupta manebit. Mos est Judaeorum cum aliquid blasphemiae audiunt, scindunt vestimenta.Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.